Hieronymus, Nehemias, Caput 11
1 | habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus |
2 | benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerunt ut habitarent in Hierusalem |
3 | hii sunt itaque principes provinciae qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Iuda habitavit unusquisque in possessione sua in urbibus suis Israhel sacerdotes Levitae Nathinnei et filii servorum Salomonis |
4 | et in Hierusalem habitaverunt de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis Iuda Athaias filius Aziam filii Zacchariae filii Amariae filii Saphatia filii Malelehel de filiis Phares |
5 | Imaasia filius Baruch filius Coloza filius Azia filius Adaia filius Ioiarib filius Zacchariae filius Silonites |
6 | omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti sexaginta octo viri fortes |
7 | hii sunt autem filii Beniamin Sellum filius Mosollam filius Ioed filius Phadaia filius Colaia filius Masia filius Ethehel filius Isaia |
8 | et post eum Gabbai Sellai nongenti viginti octo |
9 | et Iohel filius Zechri praepositus eorum et Iuda filius Sennua super civitatem secundus |
10 | et de sacerdotibus Idaia filius Ioarib Iachin |
11 | Saraia filius Elcia filius Mesollam filius Sadoc filius Meraioth filius Ahitub princeps domus Dei |
12 | et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo et Adaia filius Ieroam filius Felelia filius Amsi filius Zacchariae filius Phessur filius Melchiae |
13 | et fratres eius principes patrum ducenti quadraginta duo et Amassai filius Azrihel filius Aazi filius Mosollamoth filius Emmer |
14 | et fratres eorum potentes nimis centum viginti octo et praepositus eorum Zabdihel filius potentium |
15 | et de Levitis Sebenia filius Asob filius Azaricam filius Asabia filius Boni |
16 | et Sabathai et Iozabed super opera quae erant forinsecus in domo Dei a principibus Levitarum |
17 | et Mathania filius Micha filius Zebdaei filius Asaph princeps ad laudandum et confitendum in oratione et Becbecia secundus de fratribus eius et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun |
18 | omnes Levitae in civitate sancta ducenti octoginta quattuor |
19 | et ianitores Accob Telmon et fratres eorum qui custodiebant ostia centum septuaginta duo |
20 | et reliqui ex Israhel sacerdotes et Levitae in universis civitatibus Iuda unusquisque in possessione sua |
21 | et Nathinnei qui habitabant in Ofel et Siaha et Gaspha de Nathinneis |
22 | et episcopus Levitarum in Hierusalem Azzi filius Bani filius Asabiae filius Matthaniae filius Michae de filiis Asaph cantores in ministerio domus Dei |
23 | praeceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per dies singulos |
24 | et Fataia filius Mesezebel de filiis Zera filii Iuda in manu regis iuxta omne verbum populi |
25 | et in domibus per omnes regiones eorum de filiis Iuda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus eius et in Dibon et in filiabus eius et in Capsel et in viculis eius |
26 | et in Iesue et in Molada et in Bethfaleth |
27 | et in Asersual et in Bersabee et in filiabus eius |
28 | et in Siceleg et in Mochona et in filiabus eius |
29 | et in Ainremmon et in Sara et in Irimuth |
30 | Zanoa Odollam et villis earum Lachis et regionibus eius Azeca et filiabus eius et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom |
31 | filii autem Beniamin a Geba Mechmas et Aia et Bethel et filiabus eius |
32 | Anathoth Nob Anania |
33 | Asor Rama Getthaim |
34 | Adid Seboim Neballa Loth |
35 | et Ono valle Artificum |
36 | et de Levitis partitiones Iuda et Beniamin |