Hieronymus, Paralipomenon II, Caput 17
1 | regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo et invaluit contra Israhel |
2 | constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iudae quae erant vallatae muris praesidiaque disposuit in terra Iuda et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater eius |
3 | et fuit Dominus cum Iosaphat quia ambulavit in viis David patris sui primis et non speravit in Baalim |
4 | sed in Deo patris sui et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israhel |
5 | confirmavitque Dominus regnum in manu eius et dedit omnis Iuda munera Iosaphat factaeque sunt ei infinitae divitiae et multa gloria |
6 | cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit |
7 | tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benail et Obdiam et Zacchariam et Nathanahel et Micheam ut docerent in civitatibus Iuda |
8 | et cum eis Levitas Semeiam et Nathaniam et Zabadiam Asahel quoque et Semiramoth et Ionathan Adoniam et Tobiam et Tobadoniam Levitas et cum eis Elisama et Ioram sacerdotes |
9 | docebantque in Iuda habentes librum legis Domini et circuibant cunctas urbes Iuda atque erudiebant populum |
10 | itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quae erant per gyrum Iuda nec audebant bellare contra Iosaphat |
11 | sed et Philisthei Iosaphat munera deferebant et vectigal argenti Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingentos et hircos totidem |
12 | crevit ergo Iosaphat et magnificatus est usque in sublime atque aedificavit in Iuda domos ad instar turrium urbesque muratas |
13 | et multa opera patravit in urbibus Iuda viri quoque bellatores et robusti erant in Hierusalem |
14 | quorum iste numerus per domos atque familias singulorum in Iuda principes exercitus Ednas dux et cum eo robustissimorum trecenta milia |
15 | post hunc Iohanan princeps et cum eo ducenta octoginta milia |
16 | post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium |
17 | hunc sequebatur robustus ad proelia Heliada et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta milia |
18 | post istum etiam Iozabath et cum eo centum octoginta milia expeditorum militum |
19 | hii omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis et in universo Iuda |