Hieronymus, Paralipomenon II, Caput 13
1 | anno octavodecimo regis Hieroboam regnavit Abia super Iudam |
2 | tribus annis regnavit in Hierusalem nomenque matris eius Michaia filia Urihel de Gabaa et erat bellum inter Abia et Hieroboam |
3 | cumque inisset Abia certamen et haberet bellicosissimos viros et electorum quadringenta milia Hieroboam instruxit e contra aciem octingenta milia virorum qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi |
4 | stetit igitur Abia super montem Someron qui erat in Ephraim et ait audi Hieroboam et omnis Israhel |
5 | num ignoratis quod Dominus Deus Israhel dederit regnum David super Israhel in sempiternum ipsi et filiis eius pactum salis |
6 | et surrexit Hieroboam filius Nabath servus Salomonis filii David et rebellavit contra dominum suum |
7 | congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial et praevaluerunt contra Roboam filium Salomonis porro Roboam erat rudis et corde pavido nec potuit resistere eis |
8 | nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini quod possidet per filios David habetisque grandem populi multitudinem atque vitulos aureos quos fecit vobis Hieroboam in deos |
9 | et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro in bubus et in arietibus septem fit sacerdos eorum qui non sunt dii |
10 | noster autem Dominus Deus est quem non relinquimus sacerdotesque ministrant Domino de filiis Aaron et Levitae sunt in ordine suo |
11 | holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere et thymiama iuxta legis praecepta confectum et proponuntur panes in mensa mundissima estque apud nos candelabrum aureum et lucernae eius ut accendantur semper ad vesperam nos quippe custodimus praecepta Domini Dei nostri quem vos reliquistis |
12 | ergo in exercitu nostro dux Deus est et sacerdotes eius qui clangunt tubis et resonant contra vos filii Israhel nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum quia non vobis expedit |
13 | haec illo loquente Hieroboam retro moliebatur insidias cumque ex adverso hostium staret ignorantem Iudam suo ambiebat exercitu |
14 | respiciensque Iudas vidit instare bellum ex adverso et post tergum et clamavit ad Dominum ac sacerdotes tubis canere coeperunt |
15 | omnesque viri Iuda vociferati sunt et ecce illis clamantibus perterruit Deus Hieroboam et omnem Israhel qui stabat ex adverso Abia et Iuda |
16 | fugeruntque filii Israhel Iudam et tradidit eos Deus in manu eorum |
17 | percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna et corruerunt vulnerati ex Israhel quingenta milia virorum fortium |
18 | humiliatique sunt filii Israhel in tempore illo et vehementissime confortati filii Iuda eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum |
19 | persecutus est autem Abia fugientem Hieroboam et cepit civitates eius Bethel et filias eius et Hiesena cum filiabus suis Ephron quoque et filias eius |
20 | nec valuit ultra resistere Hieroboam in diebus Abia quem percussit Dominus et mortuus est |
21 | igitur Abia confortato imperio suo accepit uxores quattuordecim procreavitque viginti duos filios et sedecim filias |
22 | reliqua autem sermonum Abia viarumque et operum eius scripta sunt diligentissime in libro prophetae Addo |