Hieronymus, Paralipomenon I, Caput 17
1 | cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam ecce ego habito in domo cedrina arca autem foederis Domini sub pellibus est |
2 | et ait Nathan ad David omnia quae in corde tuo sunt fac Deus enim tecum est |
3 | igitur nocte illa factus est sermo Dei ad Nathan dicens |
4 | vade et loquere David servo meo haec dicit Dominus non aedificabis tu mihi domum ad habitandum |
5 | neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israhel usque ad hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio |
6 | manens cum omni Israhel numquid locutus sum saltim uni iudicum Israhel quibus praeceperam ut pascerent populum meum et dixi quare non aedificastis mihi domum cedrinam |
7 | nunc itaque sic loqueris ad servum meum David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem ut esses dux populi mei Israhel |
8 | et fui tecum quocumque perrexisti et interfeci omnes inimicos tuos coram te fecique tibi nomen quasi unius magnorum qui celebrantur in terra |
9 | et dedi locum populo meo Israhel plantabitur et habitabit in eo et ultra non commovebitur nec filii iniquitatis adterent eos sicut a principio |
10 | ex diebus quibus dedi iudices populo meo Israhel et humiliavi universos inimicos tuos adnuntio ergo tibi quod aedificaturus sit domum tibi Dominus |
11 | cumque impleveris dies tuos ut vadas ad patres tuos suscitabo semen tuum post te quod erit de filiis tuis et stabiliam regnum eius |
12 | ipse aedificabit mihi domum et firmabo solium eius usque in aeternum |
13 | ego ero ei in patrem et ipse erit mihi in filium et misericordiam meam non auferam ab eo sicut abstuli ab eo qui ante te fuit |
14 | et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum et thronus eius erit firmissimus in perpetuum |
15 | iuxta omnia verba haec et iuxta universam visionem istam sic locutus est Nathan ad David |
16 | cumque venisset rex David et sedisset coram Domino dixit quis ego sum Domine Deus et quae domus mea ut praestares mihi talia |
17 | sed et hoc parum visum est in conspectu tuo ideoque locutus es super domum servi tui etiam in futurum et fecisti me spectabilem super omnes homines Domine Deus meus |
18 | quid ultra addere potest David cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum |
19 | Domine propter famulum tuum iuxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc et nota esse voluisti universa magnalia |
20 | Domine non est similis tui et non est alius deus absque te ex omnibus quos audivimus auribus nostris |
21 | quis autem est alius ut populus tuus Israhel gens una in terra ad quam perrexit Deus ut liberaret et faceret populum sibi et magnitudine sua atque terroribus eiceret nationes a facie eius quem de Aegypto liberarat |
22 | et posuisti populum tuum Israhel tibi in populum usque in aeternum et tu Domine factus es Deus eius |
23 | nunc igitur Domine sermo quem locutus es famulo tuo et super domum eius confirmetur in perpetuum et fac sicut locutus es |
24 | permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum et dicatur Dominus exercituum Deus Israhel et domus David servi eius permanens coram eo |
25 | tu enim Domine Deus meus revelasti auriculam servi tui ut aedificares ei domum et idcirco invenit servus tuus fiduciam ut oret coram te |
26 | nunc ergo Domine tu es Deus et locutus es ad servum tuum tanta beneficia |
27 | et coepisti benedicere domui servi tui ut sit semper coram te te enim Domine benedicente benedicta erit in perpetuum |