Hieronymus, Paralipomenon I, Caput 3
1 | David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide |
2 | tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur quartum Adoniam filium Aggith |
3 | quintum Saphatiam ex Abital sextum Iethraam de Egla uxore sua |
4 | sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem |
5 | porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel |
6 | Iebaar quoque et Elisama |
7 | et Eliphalet et Noge et Napheg et Iaphie |
8 | necnon Elisama et Heliade et Eliphalet novem |
9 | omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt sororem Thamar |
10 | filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa de hoc quoque natus est Iosaphat |
11 | pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex quo ortus est Ioas |
12 | et huius Amasias filius genuit Azariam porro Azariae filius Ioatham |
13 | procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses |
14 | sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae |
15 | filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioacim tertius Sedecias quartus Sellum |
16 | de Ioacim natus est Iechonias et Sedecias |
17 | filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel |
18 | Melchiram Phadaia Sennaser et Iecemia Sama et Nadabia |
19 | de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei Zorobabel genuit Mosollam Ananiam et Salomith sororem eorum |
20 | Asabamque et Ohol et Barachiam et Asadiam Iosabesed quinque |
21 | filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius Raphaia huius quoque filius Arnam de quo natus est Obdia cuius filius fuit Sechenia |
22 | filius Secheniae Semeia cuius filii Attus et Iegal et Baria et Naaria et Saphat sex numero |
23 | filius Naariae Helioenai et Ezechias et Ezricam tres |
24 | filii Helioenai Oduia et Heliasub et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani septem |