Hieronymus, Paralipomenon I, Caput 1
1 | Adam Seth Enos |
2 | Cainan Malelehel Iared |
3 | Enoch Matusale Lamech |
4 | Noe Sem Ham et Iafeth |
5 | filii Iafeth Gomer Magog Madai et Iavan Thubal Mosoch Thiras |
6 | porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma |
7 | filii autem Iavan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim |
8 | filii Ham Chus et Mesraim Phut et Chanaan |
9 | filii autem Chus Saba et Evila Sabatha et Rechma et Sabathaca porro filii Rechma Saba et Dadan |
10 | Chus autem genuit Nemrod iste coepit esse potens in terra |
11 | Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nepthuim |
12 | Phethrosim quoque et Chasluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim |
13 | Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth |
14 | Iebuseum quoque et Amorreum et Gergeseum |
15 | Evheumque et Aruceum et Asineum |
16 | Aradium quoque et Samareum et Ematheum |
17 | filii Sem Aelam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram et Us et Hul et Gothor et Mosoch |
18 | Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber |
19 | porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus eius divisa est terra et nomen fratris eius Iectan |
20 | Iectan autem genuit Helmodad et Saleph et Asermoth et Iare |
21 | Aduram quoque et Uzal et Decla |
22 | Ebal etiam et Abimahel et Saba necnon |
23 | et Ophir et Evila et Iobab omnes isti filii Iectan |
24 | Sem Arfaxad Sale |
25 | Heber Phaleg Raau |
26 | Serug Nahor Thare |
27 | Abram iste est Abraham |
28 | filii autem Abraham Isaac et Ismahel |
29 | et hae generationes eorum primogenitus Ismahelis Nabaioth et Cedar et Adbeel et Mabsam |
30 | Masma et Duma Massa Adad et Thema |
31 | Iathur Naphis Cedma hii sunt filii Ismahelis |
32 | filii autem Cetthurae concubinae Abraham quos genuit Zamram Iecsan Madan Madian Iesboc Sue porro filii Iecsan Saba et Dadan |
33 | filii autem Madian Epha et Apher et Enoch et Abida et Eldaa omnes hii filii Cetthurae |
34 | generavit autem Abraham Isaac cuius fuerunt filii Esau et Israhel |
35 | filii Esau Eliphaz Rauhel Iaus Ialam Core |
36 | filii Eliphaz Theman Omer Sepphu Gethem Cenez Thamna Amalech |
37 | filii Rauhel Naath Zara Samma Maza |
38 | filii Seir Lothan Sobal Sebeon Ana Dison Eser Disan |
39 | filii Lothan Horri Humam soror autem Lothan fuit Thamna |
40 | filii Sobal Alian et Manaath et Ebal et Sepphi et Onam filii Sebeon Aia et Ana filii Ana Dison |
41 | filii Dison Amaran et Eseban et Iethran et Charan |
42 | filii Eser Balaan et Zaban et Iacan filii Dison Us et Aran |
43 | isti sunt reges qui imperaverunt in terra Edom antequam esset rex super filios Israhel Bale filius Beor et nomen civitatis eius Denaba |
44 | mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra |
45 | cumque et Iobab fuisset mortuus regnavit pro eo Husam de terra Themanorum |
46 | obiit quoque et Husam et regnavit pro eo Adad filius Badad qui percussit Madian in terra Moab et nomen civitatis eius Avith |
47 | cumque et Adad fuisset mortuus regnavit pro eo Semla de Masreca |
48 | sed et Semla mortuus est et regnavit pro eo Saul de Rooboth quae iuxta amnem sita est |
49 | mortuo quoque Saul regnavit pro eo Baalanan filius Achobor |
50 | sed et hic mortuus est et regnavit pro eo Adad cuius urbis fuit nomen Phou et appellata est uxor eius Mehetabel filia Matred filiae Mezaab |
51 | Adad autem mortuo duces pro regibus in Edom esse coeperunt dux Thamna dux Alva dux Ietheth |
52 | dux Oolibama dux Hela dux Phinon |
53 | dux Cenez dux Theman dux Mabsar |
54 | dux Magdihel dux Iram hii duces Edom |