Hieronymus, Samuelis I, Caput 8
1 | factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos iudices Israhel |
2 | fuitque nomen filii eius primogeniti Iohel et nomen secundi Abia iudicum in Bersabee |
3 | et non ambulaverunt filii illius in viis eius sed declinaverunt post avaritiam acceperuntque munera et perverterunt iudicium |
4 | congregati ergo universi maiores natu Israhel venerunt ad Samuhel in Ramatha |
5 | dixeruntque ei ecce tu senuisti et filii tui non ambulant in viis tuis constitue nobis regem ut iudicet nos sicut universae habent nationes |
6 | displicuitque sermo in oculis Samuhelis eo quod dixissent da nobis regem ut iudicet nos et oravit Samuhel Dominum |
7 | dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem populi in omnibus quae loquuntur tibi non enim te abiecerunt sed me ne regnem super eos |
8 | iuxta omnia opera sua quae fecerunt a die qua eduxi eos de Aegypto usque ad diem hanc sicut dereliquerunt me et servierunt diis alienis sic faciunt etiam tibi |
9 | nunc ergo audi vocem eorum verumtamen contestare eos et praedic eis ius regis qui regnaturus est super eos |
10 | dixit itaque Samuhel omnia verba Domini ad populum qui petierat a se regem |
11 | et ait hoc erit ius regis qui imperaturus est vobis filios vestros tollet et ponet in curribus suis facietque sibi equites et praecursores quadrigarum suarum |
12 | et constituet sibi tribunos et centuriones et aratores agrorum suorum et messores segetum et fabros armorum et curruum suorum |
13 | filias quoque vestras faciet sibi unguentarias et focarias et panificas |
14 | agros quoque vestros et vineas et oliveta optima tollet et dabit servis suis |
15 | sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit ut det eunuchis et famulis suis |
16 | servos etiam vestros et ancillas et iuvenes optimos et asinos auferet et ponet in opere suo |
17 | greges vestros addecimabit vosque eritis ei servi |
18 | et clamabitis in die illa a facie regis vestri quem elegistis vobis et non exaudiet vos Dominus in die illa |
19 | noluit autem populus audire vocem Samuhel sed dixerunt nequaquam rex enim erit super nos |
20 | et erimus nos quoque sicut omnes gentes et iudicabit nos rex noster et egredietur ante nos et pugnabit bella nostra pro nobis |
21 | et audivit Samuhel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini |
22 | dixit autem Dominus ad Samuhel audi vocem eorum et constitue super eos regem et ait Samuhel ad viros Israhel vadat unusquisque in civitatem suam |