Hieronymus, Numeri, Caput 33
1 | hae sunt mansiones filiorum Israhel qui egressi sunt de Aegypto per turmas suas in manu Mosi et Aaron |
2 | quas descripsit Moses iuxta castrorum loca quae Domini iussione mutabant |
3 | profecti igitur de Ramesse mense primo quintadecima die mensis primi altera die phase filii Israhel in manu excelsa videntibus cunctis Aegyptiis |
4 | et sepelientibus primogenitos quos percusserat Dominus nam et in diis eorum exercuerat ultionem |
5 | castrametati sunt in Soccoth |
6 | et de Soccoth venerunt in Aetham quae est in extremis finibus solitudinis |
7 | inde egressi venerunt contra Phiahiroth quae respicit Beelsephon et castrametati sunt ante Magdolum |
8 | profectique de Phiahiroth transierunt per medium mare in solitudinem et ambulantes tribus diebus per desertum Aetham castrametati sunt in Mara |
9 | profectique de Mara venerunt in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et palmae septuaginta ibique castrametati sunt |
10 | sed et inde egressi fixere tentoria super mare Rubrum profectique de mari Rubro |
11 | castrametati sunt in deserto Sin |
12 | unde egressi venerunt in Dephca |
13 | profectique de Dephca castrametati sunt in Alus |
14 | egressi de Alus Raphidim fixere tentoria ubi aqua populo defuit ad bibendum |
15 | profectique de Raphidim castrametati sunt in deserto Sinai |
16 | sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae |
17 | profectique de sepulchris Concupiscentiae castrametati sunt in Aseroth |
18 | et de Aseroth venerunt in Rethma |
19 | profectique de Rethma castrametati sunt in Remmonphares |
20 | unde egressi venerunt in Lebna |
21 | et de Lebna castrametati sunt in Ressa |
22 | egressi de Ressa venerunt in Ceelatha |
23 | unde profecti castrametati sunt in monte Sepher |
24 | egressi de monte Sepher venerunt in Arada |
25 | inde proficiscentes castrametati sunt in Maceloth |
26 | profectique de Maceloth venerunt in Thaath |
27 | de Thaath castrametati sunt in Thare |
28 | unde egressi fixerunt tentoria in Methca |
29 | et de Methca castrametati sunt in Esmona |
30 | profectique de Esmona venerunt in Moseroth |
31 | et de Moseroth castrametati sunt in Baneiacan |
32 | egressique de Baneiacan venerunt in montem Gadgad |
33 | unde profecti castrametati sunt in Hietebatha |
34 | et de Hietebatha venerunt in Ebrona |
35 | egressique de Ebrona castrametati sunt in Asiongaber |
36 | inde profecti venerunt in desertum Sin haec est Cades |
37 | egressique de Cades castrametati sunt in monte Hor in extremis finibus terrae Edom |
38 | ascenditque Aaron sacerdos montem Hor iubente Domino et ibi mortuus est anno quadragesimo egressionis filiorum Israhel ex Aegypto mense quinto prima die mensis |
39 | cum esset annorum centum viginti trium |
40 | audivitque Chananeus rex Arad qui habitabat ad meridiem in terra Chanaan venisse filios Israhel |
41 | et profecti de monte Hor castrametati sunt in Salmona |
42 | unde egressi venerunt in Phinon |
43 | profectique de Phinon castrametati sunt in Oboth |
44 | et de Oboth venerunt in Ieabarim quae est in finibus Moabitarum |
45 | profectique de Ieabarim fixere tentoria in Dibongad |
46 | unde egressi castrametati sunt in Elmondeblathaim |
47 | egressi de Elmondeblathaim venerunt ad montes Abarim contra Nabo |
48 | profectique de montibus Abarim transierunt ad campestria Moab super Iordanem contra Hiericho |
49 | ibique castrametati sunt de Bethsimon usque ad Belsattim in planioribus locis Moabitarum |
50 | ubi locutus est Dominus ad Mosen |
51 | praecipe filiis Israhel et dic ad eos quando transieritis Iordanem intrantes terram Chanaan |
52 | disperdite cunctos habitatores regionis illius confringite titulos et statuas comminuite atque omnia excelsa vastate |
53 | mundantes terram et habitantes in ea ego enim dedi vobis illam in possessionem |
54 | quam dividetis vobis sorte pluribus dabitis latiorem et paucis angustiorem singulis ut sors ceciderit ita tribuetur hereditas per tribus et familias possessio dividetur |
55 | sin autem nolueritis interficere habitatores terrae qui remanserint erunt vobis quasi clavi in oculis et lanceae in lateribus et adversabuntur vobis in terra habitationis vestrae |
56 | et quicquid illis facere cogitaram vobis faciam |