Hieronymus, Numeri, Caput 31
1 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
2 | ulciscere prius filios Israhel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum |
3 | statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis |
4 | mille viri de singulis tribubus eligantur Israhel qui mittantur ad bellum |
5 | dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnam |
6 | quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei |
7 | cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt |
8 | et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio |
9 | ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt |
10 | tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit |
11 | et tulerunt praedam et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis |
12 | et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho |
13 | egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra |
14 | iratusque Moses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello |
15 | ait cur feminas reservastis |
16 | nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus |
17 | ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quae noverunt viros in coitu iugulate |
18 | puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis |
19 | et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo |
20 | et de omni praeda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur |
21 | Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est praeceptum legis quod mandavit Dominus Mosi |
22 | aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbum |
23 | et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur |
24 | et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis |
25 | dixitque Dominus ad Mosen |
26 | tollite summam eorum quae capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi |
27 | dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem |
28 | et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus |
29 | et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiae Domini sunt |
30 | ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini |
31 | feceruntque Moses et Eleazar sicut praeceperat Dominus |
32 | fuit autem praeda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia |
33 | boum septuaginta duo milia |
34 | asinorum sexaginta milia et mille |
35 | animae hominum sexus feminei quae non cognoverant viros triginta duo milia |
36 | dataque est media pars his qui in proelio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta |
37 | e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque |
38 | et de bubus triginta sex milibus boves septuaginta duo |
39 | de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus |
40 | de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duae animae |
41 | tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum |
42 | ex media parte filiorum Israhel quam separaverat his qui in proelio fuerant |
43 | de media vero parte quae contigerat reliquae multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis |
44 | et de bubus triginta sex milibus |
45 | et de asinis triginta milibus quingentis |
46 | et de hominibus sedecim milibus |
47 | tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat Dominus |
48 | cumque accessissent principes exercitus ad Mosen et tribuni centurionesque dixerunt |
49 | nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit |
50 | ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum |
51 | susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus |
52 | pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus |
53 | unusquisque enim quod in praeda rapuerat suum erat |
54 | et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israhel coram Domino |