Hieronymus, Numeri, Caput 29
1 | mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum |
2 | offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem |
3 | et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos duas decimas per arietem |
4 | unam decimam per agnum qui simul sunt agni septem |
5 | et hircum pro peccato qui offertur in expiationem populi |
6 | praeter holocaustum kalendarum cum sacrificiis suis et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis hisdem caerimoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino |
7 | decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea |
8 | offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum vitulum de armento unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem |
9 | et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos duas decimas per arietem |
10 | decimam decimae per agnos singulos qui sunt simul septem agni |
11 | et hircum pro peccato absque his quae offerri pro delicto solent in expiationem et holocaustum sempiternum in sacrificio et libaminibus eorum |
12 | quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus |
13 | offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulos de armento tredecim arietes duos agnos anniculos quattuordecim inmaculatos |
14 | et in libamentis eorum similae oleo conspersae tres decimas per vitulos singulos qui sunt simul vituli tredecim et duas decimas arieti uno id est simul arietibus duobus |
15 | et decimam decimae agnis singulis qui sunt simul agni quattuordecim |
16 | et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius |
17 | in die altero offeres vitulos de armento duodecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim |
18 | sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis |
19 | et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine |
20 | die tertio offeres vitulos undecim arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim |
21 | sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis |
22 | et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno et sacrificio et libamine eius |
23 | die quarto offeres vitulos decem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim |
24 | sacrificiaque eorum et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis |
25 | et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine |
26 | die quinto offeres vitulos novem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim |
27 | sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis |
28 | et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine |
29 | die sexto offeres vitulos octo arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim |
30 | sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis |
31 | et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine |
32 | die septimo offeres vitulos septem arietes duos agnos anniculos inmaculatos quattuordecim |
33 | sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis |
34 | et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine |
35 | die octavo qui est celeberrimus omne opus servile non facietis |
36 | offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum unum arietem unum agnos anniculos inmaculatos septem |
37 | sacrificiaque et libamina singulorum per vitulos et arietes et agnos rite celebrabis |
38 | et hircum pro peccato absque holocausto sempiterno sacrificioque eius et libamine |
39 | haec offeretis Domino in sollemnitatibus vestris praeter vota et oblationes spontaneas in holocausto in sacrificio in libamine et in hostiis pacificis |