Hieronymus, Numeri, Caput 24
1 | cumque vidisset Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israheli nequaquam abiit ut ante perrexerat ut augurium quaereret sed dirigens contra desertum vultum suum |
2 | et elevans oculos vidit Israhel in tentoriis commorantem per tribus suas et inruente in se spiritu Dei |
3 | adsumpta parabola ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus |
4 | dixit auditor sermonum Dei qui visionem Omnipotentis intuitus est qui cadit et sic aperiuntur oculi eius |
5 | quam pulchra tabernacula tua Iacob et tentoria tua Israhel |
6 | ut valles nemorosae ut horti iuxta fluvios inrigui ut tabernacula quae fixit Dominus quasi cedri propter aquas |
7 | fluet aqua de situla eius et semen illius erit in aquas multas tolletur propter Agag rex eius et auferetur regnum illius |
8 | Deus eduxit illum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis devorabunt gentes hostes illius ossaque eorum confringent et perforabunt sagittis |
9 | accubans dormivit ut leo et quasi leaena quam suscitare nullus audebit qui benedixerit tibi erit ipse benedictus qui maledixerit in maledictione reputabitur |
10 | iratusque Balac contra Balaam conplosis manibus ait ad maledicendum inimicis meis vocavi te quibus e contrario tertio benedixisti |
11 | revertere ad locum tuum decreveram quidem magnifice honorare te sed Dominus privavit te honore disposito |
12 | respondit Balaam ad Balac nonne nuntiis tuis quos misisti ad me dixi |
13 | si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero praeterire sermonem Domini Dei mei ut vel boni quid vel mali proferam ex corde meo sed quicquid Dominus dixerit hoc loquar |
14 | verumtamen pergens ad populum meum dabo consilium quid populus tuus huic populo faciat extremo tempore |
15 | sumpta igitur parabola rursum ait dixit Balaam filius Beor dixit homo cuius obturatus est oculus |
16 | dixit auditor sermonum Dei qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt qui cadens apertos habet oculos |
17 | videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israhel et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth |
18 | et erit Idumea possessio eius hereditas Seir cedet inimicis suis Israhel vero fortiter aget |
19 | de Iacob erit qui dominetur et perdat reliquias civitatis |
20 | cumque vidisset Amalech adsumens parabolam ait principium gentium Amalech cuius extrema perdentur |
21 | vidit quoque Cineum et adsumpta parabola ait robustum est quidem habitaculum tuum sed si in petra posueris nidum tuum |
22 | et fueris electus de stirpe Cain quamdiu poteris permanere Assur enim capiet te |
23 | adsumptaque parabola iterum locutus est heu quis victurus est quando ista faciet Deus |
24 | venient in trieribus de Italia superabunt Assyrios vastabuntque Hebraeos et ad extremum etiam ipsi peribunt |
25 | surrexitque Balaam et reversus est in locum suum Balac quoque via qua venerat rediit |