Hieronymus, Numeri, Caput 5
1 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
2 | praecipe filiis Israhel ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo |
3 | tam masculum quam feminam eicite de castris ne contaminent ea cum habitaverim vobiscum |
4 | feceruntque ita filii Israhel et eiecerunt eos extra castra sicut locutus erat Dominus Mosi |
5 | locutus est Dominus ad Mosen dicens |
6 | loquere ad filios Israhel vir sive mulier cum fecerint ex omnibus peccatis quae solent hominibus accidere et per neglegentiam transgressi fuerint mandatum Domini atque deliquerint |
7 | confitebuntur peccatum suum et reddent ipsum caput quintamque partem desuper ei in quem peccaverint |
8 | sin autem non fuerit qui recipiat dabunt Domino et erit sacerdotis excepto ariete qui offertur pro expiatione ut sit placabilis hostia |
9 | omnes quoque primitiae quas offerunt filii Israhel ad sacerdotem pertinent |
10 | et quicquid in sanctuarium offertur a singulis et traditur manibus sacerdotis ipsius erit |
11 | locutus est Dominus ad Mosen dicens |
12 | loquere ad filios Israhel et dices ad eos vir cuius uxor erraverit maritumque contemnens |
13 | dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro |
14 | si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam quae vel polluta est vel falsa suspicione appetitur |
15 | adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae hordiaciae non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium |
16 | offeret igitur eam sacerdos et statuet coram Domino |
17 | adsumetque aquam sanctam in vase fictili et pauxillum terrae de pavimento tabernaculi mittet in eam |
18 | cumque steterit mulier in conspectu Domini discoperiet caput eius et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae ipse autem tenebit aquas amarissimas in quibus cum execratione maledicta congessit |
19 | adiurabitque eam et dicet si non dormivit vir alienus tecum et si non polluta es deserto mariti toro non te nocebunt aquae istae amarissimae in quas maledicta congessi |
20 | sin autem declinasti a viro tuo atque polluta es et concubuisti cum altero |
21 | his maledictionibus subiacebis det te Dominus in maledictionem exemplumque cunctorum in populo suo putrescere faciat femur tuum et tumens uterus disrumpatur |
22 | ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum et utero tumescente putrescat femur et respondebit mulier amen amen |
23 | scribetque sacerdos in libello ista maledicta et delebit ea aquis amarissimis in quas maledicta congessit |
24 | et dabit ei bibere quas cum exhauserit |
25 | tollet sacerdos de manu eius sacrificium zelotypiae et elevabit illud coram Domino inponetque super altare ita dumtaxat ut prius |
26 | pugillum sacrificii tollat de eo quod offertur et incendat super altare et sic potum det mulieri aquas amarissimas |
27 | quas cum biberit si polluta est et contempto viro adulterii rea pertransibunt eam aquae maledictionis et inflato ventre conputrescet femur eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo |
28 | quod si polluta non fuerit erit innoxia et faciet liberos |
29 | ista est lex zelotypiae si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit |
30 | maritusque zelotypiae spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini et fecerit ei sacerdos iuxta omnia quae scripta sunt |
31 | maritus absque culpa erit et illa recipiet iniquitatem suam |