Hieronymus, Leviticus, Caput 25
1 | locutusque est Dominus ad Mosen in monte Sinai dicens |
2 | loquere filiis Israhel et dices ad eos quando ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis sabbatizet sabbatum Domini |
3 | sex annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque fructus eius |
4 | septimo autem anno sabbatum erit terrae requietionis Domini agrum non seres et vineam non putabis |
5 | quae sponte gignit humus non metes et uvas primitiarum tuarum non colliges quasi vindemiam annus enim requietionis terrae est |
6 | sed erunt vobis in cibum tibi et servo tuo ancillae et mercennario tuo et advenae qui peregrinantur apud te |
7 | iumentis tuis et pecoribus omnia quae nascuntur praebebunt cibum |
8 | numerabis quoque tibi septem ebdomades annorum id est septem septies quae simul faciunt annos quadraginta novem |
9 | et clanges bucina mense septimo decima die mensis propitiationis tempore in universa terra vestra |
10 | sanctificabisque annum quinquagesimum et vocabis remissionem cunctis habitatoribus terrae tuae ipse est enim iobeleus revertetur homo ad possessionem suam et unusquisque rediet ad familiam pristinam |
11 | quia iobeleus est et quinquagesimus annus non seretis neque metetis sponte in agro nascentia et primitias vindemiae non colligetis |
12 | ob sanctificationem iobelei sed statim ablata comedetis |
13 | anno iobelei redient omnes ad possessiones suas |
14 | quando vendes quippiam civi tuo vel emes ab eo ne contristes fratrem tuum sed iuxta numerum annorum iobelei emes ab eo |
15 | et iuxta supputationem frugum vendet tibi |
16 | quanto plus anni remanserint post iobeleum tanto crescet et pretium et quanto minus temporis numeraveris tanto minoris et emptio constabit tempus enim frugum vendet tibi |
17 | nolite adfligere contribules vestros sed timeat unusquisque Deum suum quia ego Dominus Deus vester |
18 | facite praecepta mea et iudicia custodite et implete ea ut habitare possitis in terra absque ullo pavore |
19 | et gignat vobis humus fructus suos quibus vescamini usque ad saturitatem nullius impetum formidantes |
20 | quod si dixeritis quid comedemus anno septimo si non seruerimus neque collegerimus fruges nostras |
21 | dabo benedictionem meam vobis anno sexto et faciet fructus trium annorum |
22 | seretisque anno octavo et comedetis veteres fruges usque ad nonum annum donec nova nascantur edetis vetera |
23 | terra quoque non veniet in perpetuum quia mea est et vos advenae et coloni mei estis |
24 | unde cuncta regio possessionis vestrae sub redemptionis condicione vendetur |
25 | si adtenuatus frater tuus vendiderit possessiunculam suam et voluerit propinquus eius potest redimere quod ille vendiderat |
26 | sin autem non habuerit proximum et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire |
27 | conputabuntur fructus ex eo tempore quo vendidit et quod reliquum est reddet emptori sicque recipiet possessionem suam |
28 | quod si non invenerit manus eius ut reddat pretium habebit emptor quod emerat usque ad annum iobeleum in ipso enim omnis venditio redit ad dominum et ad possessorem pristinum |
29 | qui vendiderit domum intra urbis muros habebit licentiam redimendi donec unus impleatur annus |
30 | si non redemerit et anni circulus fuerit evolutus emptor possidebit eam et posteri eius in perpetuum et redimi non poterit etiam in iobeleo |
31 | sin autem in villa fuerit domus quae muros non habet agrorum iure vendetur si ante redempta non fuerit in iobeleo revertetur ad dominum |
32 | aedes Levitarum quae in urbibus sunt semper possunt redimi |
33 | si redemptae non fuerint in iobeleo revertentur ad dominos quia domus urbium leviticarum pro possessionibus sunt inter filios Israhel |
34 | suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est |
35 | si adtenuatus fuerit frater tuus et infirmus manu et susceperis eum quasi advenam et peregrinum et vixerit tecum |
36 | ne accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti time Deum tuum ut vivere possit frater tuus apud te |
37 | pecuniam tuam non dabis ei ad usuram et frugum superabundantiam non exiges |
38 | ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Aegypti ut darem vobis terram Chanaan et essem vester Deus |
39 | si paupertate conpulsus vendiderit se tibi frater tuus non eum opprimes servitute famulorum |
40 | sed quasi mercennarius et colonus erit usque ad annum iobeleum operabitur apud te |
41 | et postea egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem et ad possessionem patrum suorum |
42 | mei enim servi sunt et ego eduxi eos de terra Aegypti non venient condicione servorum |
43 | ne adfligas eum per potentiam sed metuito Deum tuum |
44 | servus et ancilla sint vobis de nationibus quae in circuitu vestro sunt |
45 | et de advenis qui peregrinantur apud vos vel qui ex his nati fuerint in terra vestra hos habebitis famulos |
46 | et hereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum fratres autem vestros filios Israhel ne opprimatis per potentiam |
47 | si invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini et adtenuatus frater tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius |
48 | post venditionem potest redimi qui voluerit ex fratribus suis redimet eum |
49 | et patruus et patruelis et consanguineus et adfinis sin autem et ipse potuerit redimet se |
50 | supputatis dumtaxat annis a tempore venditionis suae usque ad annum iobeleum et pecunia qua venditus fuerat iuxta annorum numerum et rationem mercennarii supputata |
51 | si plures fuerint anni qui remanent usque ad iobeleum secundum hos reddet et pretium |
52 | si pauci ponet rationem cum eo iuxta annorum numerum et reddet emptori quod reliquum est annorum |
53 | quibus ante servivit mercedibus inputatis non adfliget eum violenter in conspectu tuo |
54 | quod si per haec redimi non potuerit anno iobeleo egredietur cum liberis suis |
55 | mei sunt enim servi filii Israhel quos eduxi de terra Aegypti |