Hieronymus, Leviticus, Caput 4
1 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
2 | loquere filiis Israhel anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis mandatis Domini quae praecepit ut non fierent quippiam fecerit |
3 | si sacerdos qui est unctus peccaverit delinquere faciens populum offeret pro peccato suo vitulum inmaculatum Domino |
4 | et adducet illum ad ostium tabernaculi testimonii coram Domino ponetque manum super caput eius et immolabit eum Domino |
5 | hauriet quoque de sanguine vituli inferens illud in tabernaculum testimonii |
6 | cumque intinxerit digitum in sanguinem asperget eo septies coram Domino contra velum sanctuarii |
7 | ponetque de eodem sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi Domino quod est in tabernaculo testimonii omnem autem reliquum sanguinem fundet in basim altaris holocausti in introitu tabernaculi |
8 | et adipem vituli auferet pro peccato tam eum qui operit vitalia quam omnia quae intrinsecus sunt |
9 | duos renunculos et reticulum quod est super eos iuxta ilia et adipem iecoris cum renunculis |
10 | sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum et adolebit ea super altare holocausti |
11 | pellem vero et omnes carnes cum capite et pedibus et intestinis et fimo |
12 | et reliquo corpore efferet extra castra in locum mundum ubi cineres effundi solent incendetque ea super lignorum struem quae in loco effusorum cinerum cremabuntur |
13 | quod si omnis turba Israhel ignoraverit et per inperitiam fecerit quod contra mandatum Domini est |
14 | et postea intellexerit peccatum suum offeret vitulum pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi |
15 | et ponent seniores populi manus super caput eius coram Domino immolatoque vitulo in conspectu Domini |
16 | inferet sacerdos qui unctus est de sanguine eius in tabernaculum testimonii |
17 | tincto digito aspergens septies contra velum |
18 | ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii |
19 | omnemque eius adipem tollet et adolebit super altare |
20 | sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit et prius et rogante pro eis sacerdote propitius erit Dominus |
21 | ipsum autem vitulum efferet extra castra atque conburet sicut et priorem vitulum quia pro peccato est multitudinis |
22 | si peccaverit princeps et fecerit unum e pluribus per ignorantiam quod Domini lege prohibetur |
23 | et postea intellexerit peccatum suum offeret hostiam Domino hircum de capris inmaculatum |
24 | ponetque manum suam super caput eius cumque immolaverit eum in loco ubi solet mactari holocaustum coram Domino quia pro peccato est |
25 | tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiae pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim eius |
26 | adipem vero adolebit supra sicut in victimis pacificorum fieri solet rogabitque pro eo et pro peccato eius ac dimittetur ei |
27 | quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo terrae ut faciat quicquam ex his quae Domini lege prohibentur atque delinquat |
28 | et cognoverit peccatum suum offeret capram inmaculatam |
29 | ponetque manum super caput hostiae quae pro peccato est et immolabit eam in loco holocausti |
30 | tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius |
31 | omnem autem auferens adipem sicut auferri solet de victimis pacificorum adolebit super altare in odorem suavitatis Domino rogabitque pro eo et dimittetur ei |
32 | sin autem de pecoribus obtulerit victimam pro peccato ovem scilicet inmaculatam |
33 | ponet manum super caput eius et immolabit eam in loco ubi solent holocaustorum caedi hostiae |
34 | sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius |
35 | omnem quoque auferens adipem sicut auferri solet adeps arietis qui immolatur pro pacificis et cremabit super altare in incensum Domini rogabitque pro eo et pro peccato eius et dimittetur illi |