Hieronymus, Leviticus, Caput 1
1 | vocavit autem Mosen et locutus est ei Dominus de tabernaculo testimonii dicens |
2 | loquere filiis Israhel et dices ad eos homo qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de pecoribus id est de bubus et ovibus offerens victimas |
3 | si holocaustum fuerit eius oblatio ac de armento masculum inmaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii ad placandum sibi Dominum |
4 | ponetque manus super caput hostiae et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens |
5 | immolabitque vitulum coram Domino et offerent filii Aaron sacerdotes sanguinem eius fundentes super altaris circuitum quod est ante ostium tabernaculi |
6 | detractaque pelle hostiae artus in frusta concident |
7 | et subicient in altari ignem strue lignorum ante conposita |
8 | et membra quae caesa sunt desuper ordinantes caput videlicet et cuncta quae adherent iecori |
9 | intestinis et pedibus lotis aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum et suavem odorem Domino |
10 | quod si de pecoribus oblatio est de ovibus sive de capris holocaustum anniculum et absque macula offeret |
11 | immolabitque ad latus altaris quod respicit ad aquilonem coram Domino sanguinem vero illius fundent super altare filii Aaron per circuitum |
12 | dividentque membra caput et omnia quae adherent iecori et inponent super ligna quibus subiciendus est ignis |
13 | intestina vero et pedes lavabunt aqua et oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino |
14 | sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit Domino de turturibus et pullis columbae |
15 | offeret eam sacerdos ad altare et retorto ad collum capite ac rupto vulneris loco decurrere faciet sanguinem super crepidinem altaris |
16 | vesiculam vero gutturis et plumas proiciet propter altare ad orientalem plagam in loco in quo cineres effundi solent |
17 | confringetque ascellas eius et non secabit nec ferro dividet eam et adolebit super altare lignis igne subposito holocaustum est et oblatio suavissimi odoris Domino |