Hieronymus, Exodus, Caput 40
1 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
2 | mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii |
3 | et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum |
4 | et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis |
5 | et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones |
6 | et ante illud altare holocausti |
7 | labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua |
8 | circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius |
9 | et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur |
10 | altare holocausti et omnia vasa eius |
11 | labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum |
12 | adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua |
13 | indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum |
14 | fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus |
15 | igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum |
16 | erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas |
17 | et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat |
18 | posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper |
19 | cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem |
20 | posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum |
21 | ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi |
22 | posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi |
23 | locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini |
24 | posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum |
25 | et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus |
26 | posuit et tentorium in introitu tabernaculi |
27 | et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat |
28 | labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua |
29 | laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes |
30 | cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus |
31 | erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt |
32 | operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud |
33 | nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat |
34 | si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas |
35 | si pendebat desuper manebant in eodem loco |
36 | nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas |