Hieronymus, Exodus, Caput 39
1 | de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi |
2 | fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta |
3 | opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine |
4 | duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum |
5 | et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi |
6 | paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel |
7 | posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi |
8 | fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta |
9 | quadrangulum duplex mensurae palmi |
10 | et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus |
11 | in secundo carbunculus sapphyrus iaspis |
12 | in tertio ligyrius achates amethistus |
13 | in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos |
14 | ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum |
15 | fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo |
16 | et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis |
17 | e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant |
18 | haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur |
19 | stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi |
20 | fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam |
21 | et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem |
22 | deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta |
23 | et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum |
24 | tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi |
25 | fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius |
26 | et mitras cum coronulis suis ex bysso |
27 | feminalia quoque linea byssina |
28 | cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi |
29 | fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini |
30 | et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi |
31 | perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi |
32 | et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases |
33 | opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus |
34 | velum arcam vectes propitiatorium |
35 | mensam cum vasis et propositionis panibus |
36 | candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo |
37 | altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus |
38 | et tentorium in introitu tabernaculi |
39 | altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis |
40 | tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri |
41 | vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius |
42 | obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus |
43 | quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis |