Hieronymus, Exodus, Caput 36
1 | fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus |
2 | cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus |
3 | tradidit eis universa donaria filiorum Israhel qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat |
4 | unde artifices venire conpulsi |
5 | dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est |
6 | iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis |
7 | eo quod oblata sufficerent et superabundarent |
8 | feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita |
9 | quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum |
10 | coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit |
11 | fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in ora cortinae alterius similiter |
12 | ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur |
13 | unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum |
14 | fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi |
15 | unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor unius mensurae erant omnia saga |
16 | quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim |
17 | fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem iungerentur |
18 | et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret |
19 | fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis |
20 | fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes |
21 | decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat |
22 | binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi |
23 | e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum |
24 | cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis terminantur |
25 | ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas |
26 | cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas |
27 | contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulas |
28 | et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro |
29 | quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos |
30 | ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis |
31 | fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi |
32 | et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare |
33 | fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret |
34 | ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit |
35 | fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum |
36 | et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis |
37 | fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii |
38 | et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit aeneas |