Hieronymus, Exodus, Caput 31
1 | locutusque est Dominus ad Mosen dicens |
2 | ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda |
3 | et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni opere |
4 | ad excogitandum fabre quicquid fieri potest ex auro et argento et aere |
5 | marmore et gemmis et diversitate lignorum |
6 | dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae praecepi tibi |
7 | tabernaculum foederis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi |
8 | mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis |
9 | et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua |
10 | vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacris |
11 | oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia quae praecepi tibi facient |
12 | et locutus est Dominus ad Mosen dicens |
13 | loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos |
14 | custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui |
15 | sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur |
16 | custodiant filii Israhel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum |
17 | inter me et filios Israhel signumque perpetuum sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit |
18 | dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei |