Hieronymus, Exodus, Caput 26
1 | tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies |
2 | longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos latitudo quattuor cubitorum erit unius mensurae fient universa tentoria |
3 | quinque cortinae sibi iungentur mutuo et aliae quinque nexu simili coherebunt |
4 | ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari |
5 | quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari |
6 | facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat |
7 | facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi |
8 | longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor aequa erit mensura sagorum omnium |
9 | e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices |
10 | facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur |
11 | quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur ansae et unum ex omnibus operimentum fiat |
12 | quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto id est unum sagum quod amplius est ex medietate eius operies posteriora tabernaculi |
13 | et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens |
14 | facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus |
15 | facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim |
16 | quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem |
17 | in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur |
18 | quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum |
19 | quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur |
20 | in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt |
21 | quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis subponentur |
22 | ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas |
23 | et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi |
24 | eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur |
25 | et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis |
26 | facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi |
27 | et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam |
28 | qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum |
29 | ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis |
30 | et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum est |
31 | facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum |
32 | quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas |
33 | inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur |
34 | pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta sanctorum |
35 | mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis |
36 | facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii |
37 | et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita aurea et bases aeneae |