Hieronymus, Exodus, Caput 23
1 | non suscipies vocem mendacii nec iunges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium |
2 | non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies |
3 | pauperis quoque non misereberis in negotio |
4 | si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti reduc ad eum |
5 | si videris asinum odientis te iacere sub onere non pertransibis sed sublevabis cum eo |
6 | non declinabis in iudicio pauperis |
7 | mendacium fugies insontem et iustum non occides quia aversor impium |
8 | nec accipias munera quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum |
9 | peregrino molestus non eris scitis enim advenarum animas quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti |
10 | sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius |
11 | anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies ut comedant pauperes populi tui et quicquid reliqui fuerit edant bestiae agri ita facies in vinea et in oliveto tuo |
12 | sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et advena |
13 | omnia quae dixi vobis custodite et per nomen externorum deorum non iurabitis neque audietur ex ore vestro |
14 | tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis |
15 | sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut praecepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Aegypto non apparebis in conspectu meo vacuus |
16 | et sollemnitatem messis primitivorum operis tui quaecumque serueris in agro sollemnitatem quoque in exitu anni quando congregaveris omnes fruges tuas de agro |
17 | ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo |
18 | non immolabis super fermento sanguinem victimae meae nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane |
19 | primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui nec coques hedum in lacte matris suae |
20 | ecce ego mittam angelum meum qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum quem paravi |
21 | observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes quia non dimittet cum peccaveritis et est nomen meum in illo |
22 | quod si audieris vocem eius et feceris omnia quae loquor inimicus ero inimicis tuis et adfligam adfligentes te |
23 | praecedetque te angelus meus et introducet te ad Amorreum et Hettheum et Ferezeum Chananeumque et Eveum et Iebuseum quos ego contribo |
24 | non adorabis deos eorum nec coles eos non facies opera eorum sed destrues eos et confringes statuas eorum |
25 | servietisque Domino Deo vestro ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui |
26 | non erit infecunda nec sterilis in terra tua numerum dierum tuorum implebo |
27 | terrorem meum mittam in praecursum tuum et occidam omnem populum ad quem ingredieris cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam |
28 | emittens crabrones prius qui fugabunt Eveum et Chananeum et Hettheum antequam introeas |
29 | non eiciam eos a facie tua anno uno ne terra in solitudinem redigatur et crescant contra te bestiae |
30 | paulatim expellam eos de conspectu tuo donec augearis et possideas terram |
31 | ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palestinorum et a deserto usque ad Fluvium tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro |
32 | non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum |
33 | non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum |