Hieronymus, Exodus, Caput 19
1 | mense tertio egressionis Israhel de terra Aegypti in die hac venerunt in solitudinem Sinai |
2 | nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai castrametati sunt in eodem loco ibique Israhel fixit tentoria e regione montis |
3 | Moses autem ascendit ad Deum vocavitque eum Dominus de monte et ait haec dices domui Iacob et adnuntiabis filiis Israhel |
4 | vos ipsi vidistis quae fecerim Aegyptiis quomodo portaverim vos super alas aquilarum et adsumpserim mihi |
5 | si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum eritis mihi in peculium de cunctis populis mea est enim omnis terra |
6 | et vos eritis mihi regnum sacerdotale et gens sancta haec sunt verba quae loqueris ad filios Israhel |
7 | venit Moses et convocatis maioribus natu populi exposuit omnes sermones quos mandaverat Dominus |
8 | responditque universus populus simul cuncta quae locutus est Dominus faciemus cumque rettulisset Moses verba populi ad Dominum |
9 | ait ei Dominus iam nunc veniam ad te in caligine nubis ut audiat me populus loquentem ad te et credat tibi in perpetuum nuntiavit ergo Moses verba populi ad Dominum |
10 | qui dixit ei vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras laventque vestimenta sua |
11 | et sint parati in diem tertium die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai |
12 | constituesque terminos populo per circuitum et dices cavete ne ascendatis in montem nec tangatis fines illius omnis qui tetigerit montem morte morietur |
13 | manus non tanget eum sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis sive iumentum fuerit sive homo non vivet cum coeperit clangere bucina tunc ascendant in montem |
14 | descenditque Moses de monte ad populum et sanctificavit eum cumque lavissent vestimenta sua |
15 | ait ad eos estote parati in diem tertium ne adpropinquetis uxoribus vestris |
16 | iam advenerat tertius dies et mane inclaruerat et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem clangorque bucinae vehementius perstrepebat timuit populus qui erat in castris |
17 | cumque eduxisset eos Moses in occursum Dei de loco castrorum steterunt ad radices montis |
18 | totus autem mons Sinai fumabat eo quod descendisset Dominus super eum in igne et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace eratque mons omnis terribilis |
19 | et sonitus bucinae paulatim crescebat in maius et prolixius tendebatur Moses loquebatur et Dominus respondebat ei |
20 | descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Mosen in cacumen eius quo cum ascendisset |
21 | dixit ad eum descende et contestare populum ne forte velint transcendere terminos ad videndum Dominum et pereat ex eis plurima multitudo |
22 | sacerdotes quoque qui accedunt ad Dominum sanctificentur ne percutiat eos |
23 | dixitque Moses ad Dominum non poterit vulgus ascendere in montem Sinai tu enim testificatus es et iussisti dicens pone terminos circa montem et sanctifica illum |
24 | cui ait Dominus vade descende ascendesque tu et Aaron tecum sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum ne forte interficiat illos |
25 | descendit Moses ad populum et omnia narravit eis |