Hieronymus, Genesis, Caput 45
1 | non se poterat ultra cohibere Ioseph multis coram adstantibus unde praecepit ut egrederentur cuncti foras et nullus interesset alienus agnitioni mutuae |
2 | elevavitque vocem cum fletu quam audierunt Aegyptii omnisque domus Pharaonis |
3 | et dixit fratribus suis ego sum Ioseph adhuc pater meus vivit nec poterant respondere fratres nimio timore perterriti |
4 | ad quos ille clementer accedite inquit ad me et cum accessissent prope ego sum ait Ioseph frater vester quem vendidistis in Aegypto |
5 | nolite pavere nec vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum |
6 | biennium est quod fames esse coepit in terra et adhuc quinque anni restant quibus nec arari poterit nec meti |
7 | praemisitque me Deus ut reservemini super terram et escas ad vivendum habere possitis |
8 | non vestro consilio sed Dei huc voluntate missus sum qui fecit me quasi patrem Pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti |
9 | festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei haec mandat filius tuus Ioseph Deus me fecit dominum universae terrae Aegypti descende ad me ne moreris |
10 | et habita in terra Gessen erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum oves tuae et armenta tua et universa quae possides |
11 | ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia quae possides |
12 | en oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quod os meum loquatur ad vos |
13 | nuntiate patri meo universam gloriam meam et cuncta quae vidistis in Aegypto festinate et adducite eum ad me |
14 | cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui flevit illo quoque flente similiter super collum eius |
15 | osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos post quae ausi sunt loqui ad eum |
16 | auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis venerunt fratres Ioseph et gavisus est Pharao atque omnis familia eius |
17 | dixitque ad Ioseph ut imperaret fratribus suis dicens onerantes iumenta ite in terram Chanaan |
18 | et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me et ego dabo vobis omnia bona Aegypti ut comedatis medullam terrae |
19 | praecipe etiam ut tollant plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum suorum et coniugum ac dicito tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes |
20 | ne dimittatis quicquam de supellectili vestra quia omnes opes Aegypti vestrae erunt |
21 | fecerunt filii Israhel ut eis mandatum fuerat quibus dedit Ioseph plaustra secundum Pharaonis imperium et cibaria in itinere |
22 | singulisque proferri iussit binas stolas Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque stolis optimis |
23 | tantundem pecuniae et vestium mittens patri suo addens eis asinos decem qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti et totidem asinas triticum in itinere panesque portantes |
24 | dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait ne irascamini in via |
25 | qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob |
26 | et nuntiaverunt ei dicentes Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti quo audito quasi de gravi somno evigilans tamen non credebat eis |
27 | illi contra referebant omnem ordinem rei cumque vidisset plaustra et universa quae miserat revixit spiritus eius |
28 | et ait sufficit mihi si adhuc Ioseph filius meus vivit vadam et videbo illum antequam moriar |