1 | eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum odollamitem nomine Hiram |
2 | viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae et uxore accepta ingressus est ad eam |
3 | quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her |
4 | rursum concepto fetu natum filium nominavit Onam |
5 | tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere ultra cessavit |
6 | dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar |
7 | fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini et ab eo occisus est |
8 | dixit ergo Iudas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo |
9 | ille sciens non sibi nasci filios introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur |
10 | et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceret |
11 | quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris sui |
12 | evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor Iudae qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas |
13 | nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves |
14 | quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum |
15 | quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognosceretur |
16 | ingrediensque ad eam ait dimitte me ut coeam tecum nesciebat enim quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris concubitu meo |
17 | dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum illa dicente patiar quod vis si dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris |
18 | ait Iudas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit mulier |
19 | et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat induta est viduitatis vestibus |
20 | misit autem Iudas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eam |
21 | interrogavit homines loci illius ubi est mulier quae sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix |
22 | reversus est ad Iudam et dixit ei non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum |
23 | ait Iudas habeat sibi certe mendacii nos arguere non poterit ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam |
24 | ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Iudas producite eam ut conburatur |
25 | quae cum educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens de viro cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus et armilla et baculus |
26 | qui agnitis muneribus ait iustior me est quia non tradidi eam Sela filio meo attamen ultra non cognovit illam |
27 | instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum dicens |
28 | iste egreditur prior |
29 | illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque mulier quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares |
30 | postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum quem appellavit Zara |