Hieronymus, Genesis, Caput 35
1 | interea locutus est Deus ad Iacob surge et ascende Bethel et habita ibi facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum |
2 | Iacob vero convocata omni domo sua ait abicite deos alienos qui in medio vestri sunt et mundamini ac mutate vestimenta vestra |
3 | surgite et ascendamus in Bethel ut faciamus ibi altare Deo qui exaudivit me in die tribulationis meae et fuit socius itineris mei |
4 | dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures quae erant in auribus eorum at ille infodit ea subter terebinthum quae est post urbem Sychem |
5 | cumque profecti essent terror Dei invasit omnes per circuitum civitates et non sunt ausi persequi recedentes |
6 | venit igitur Iacob Luzam quae est in terra Chanaan cognomento Bethel ipse et omnis populus cum eo |
7 | aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci Domus Dei ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum |
8 | eodem tempore mortua est Debbora nutrix Rebeccae et sepulta ad radices Bethel subter quercum vocatumque est nomen loci quercus Fletus |
9 | apparuit autem iterum Deus Iacob postquam reversus est de Mesopotamiam Syriae benedixitque ei |
10 | dicens non vocaberis ultra Iacob sed Israhel erit nomen tuum et appellavit eum Israhel |
11 | dixitque ei ego Deus omnipotens cresce et multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te reges de lumbis tuis egredientur |
12 | terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi et semini tuo post te |
13 | et recessit ab eo |
14 | ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus ei fuerat Deus libans super eum libamina et effundens oleum |
15 | vocansque nomen loci Bethel |
16 | egressus inde venit verno tempore ad terram quae ducit Efratham in qua cum parturiret Rahel |
17 | ob difficultatem partus periclitari coepit dixitque ei obsetrix noli timere quia et hunc habebis filium |
18 | egrediente autem anima prae dolore et inminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni id est filius doloris mei pater vero appellavit eum Beniamin id est filius dexterae |
19 | mortua est ergo Rahel et sepulta in via quae ducit Efratham haec est Bethleem |
20 | erexitque Iacob titulum super sepulchrum eius hic est titulus monumenti Rahel usque in praesentem diem |
21 | egressus inde fixit tabernaculum trans turrem Gregis |
22 | cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala concubina patris sui quod illum minime latuit erant autem filii Iacob duodecim |
23 | filii Liae primogenitus Ruben et Symeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon |
24 | filii Rahel Ioseph et Beniamin |
25 | filii Balae ancillae Rahelis Dan et Nepthalim |
26 | filii Zelphae ancillae Liae Gad et Aser hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamiam Syriae |
27 | venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre civitatem Arbee haec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac |
28 | et conpleti sunt dies Isaac centum octoginta annorum |
29 | consumptusque aetate mortuus est et adpositus populo suo senex et plenus dierum et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui |