Hieronymus, Genesis, Caput 22
1 | quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum |
2 | ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi |
3 | igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus |
4 | die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul |
5 | dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos |
6 | tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul |
7 | dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti |
8 | dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter |
9 | veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum |
10 | extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium |
11 | et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum |
12 | dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me |
13 | levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio |
14 | appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit |
15 | vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens |
16 | per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito |
17 | benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum |
18 | et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae |
19 | reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi |
20 | his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo |
21 | Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum |
22 | et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph |
23 | ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham |
24 | concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha |