Hieronymus, Genesis, Caput 16
1 | igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar |
2 | dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecanti |
3 | tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem |
4 | qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns despexit dominam suam |
5 | dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me habet iudicet Dominus inter me et te |
6 | cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit |
7 | cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via Sur |
8 | dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio |
9 | dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius |
10 | et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non numerabitur prae multitudine |
11 | ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuam |
12 | hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula |
13 | vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me |
14 | propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse est inter Cades et Barad |
15 | peperitque Abrae filium qui vocavit nomen eius Ismahel |
16 | octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem |