Hieronymus, Genesis, Caput 15
1 | his itaque transactis factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens noli timere Abram ego protector tuus sum et merces tua magna nimis |
2 | dixitque Abram Domine Deus quid dabis mihi ego vadam absque liberis et filius procuratoris domus meae iste Damascus Eliezer |
3 | addiditque Abram mihi autem non dedisti semen et ecce vernaculus meus heres meus erit |
4 | statimque sermo Domini factus est ad eum dicens non erit hic heres tuus sed qui egredietur de utero tuo ipsum habebis heredem |
5 | eduxitque eum foras et ait illi suspice caelum et numera stellas si potes et dixit ei sic erit semen tuum |
6 | credidit Domino et reputatum est ei ad iustitiam |
7 | dixitque ad eum ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldeorum ut darem tibi terram istam et possideres eam |
8 | at ille ait Domine Deus unde scire possum quod possessurus sim eam |
9 | respondens Dominus sume inquit mihi vaccam triennem et capram trimam et arietem annorum trium turturem quoque et columbam |
10 | qui tollens universa haec divisit per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit aves autem non divisit |
11 | descenderuntque volucres super cadavera et abigebat eas Abram |
12 | cumque sol occumberet sopor inruit super Abram et horror magnus et tenebrosus invasit eum |
13 | dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis |
14 | verumtamen gentem cui servituri sunt ego iudicabo et post haec egredientur cum magna substantia |
15 | tu autem ibis ad patres tuos in pace sepultus in senectute bona |
16 | generatione autem quarta revertentur huc necdum enim conpletae sunt iniquitates Amorreorum usque ad praesens tempus |
17 | cum ergo occubuisset sol facta est caligo tenebrosa et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas |
18 | in die illo pepigit Dominus cum Abram foedus dicens semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad fluvium magnum flumen Eufraten |
19 | Cineos et Cenezeos et Cedmoneos |
20 | et Hettheos et Ferezeos Rafaim quoque |
21 | et Amorreos et Chananeos et Gergeseos et Iebuseos |