Hieronymus, Genesis, Caput 6
1 | cumque coepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent |
2 | videntes filii Dei filias eorum quod essent pulchrae acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant |
3 | dixitque Deus non permanebit spiritus meus in homine in aeternum quia caro est eruntque dies illius centum viginti annorum |
4 | gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi |
5 | videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore |
6 | paenituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus |
7 | delebo inquit hominem quem creavi a facie terrae ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres caeli paenitet enim me fecisse eos |
8 | Noe vero invenit gratiam coram Domino |
9 | hae generationes Noe Noe vir iustus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit |
10 | et genuit tres filios Sem Ham et Iafeth |
11 | corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate |
12 | cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram |
13 | dixit ad Noe finis universae carnis venit coram me repleta est terra iniquitate a facie eorum et ego disperdam eos cum terra |
14 | fac tibi arcam de lignis levigatis mansiunculas in arca facies et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus |
15 | et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcae quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius |
16 | fenestram in arca facies et in cubito consummabis summitatem ostium autem arcae pones ex latere deorsum cenacula et tristega facies in ea |
17 | ecce ego adducam diluvii aquas super terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vitae est subter caelum universa quae in terra sunt consumentur |
18 | ponamque foedus meum tecum et ingredieris arcam tu et filii tui uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum |
19 | et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini |
20 | de volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex omni reptili terrae secundum genus suum bina de omnibus ingredientur tecum ut possint vivere |
21 | tolles igitur tecum ex omnibus escis quae mandi possunt et conportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum |
22 | fecit ergo Noe omnia quae praeceperat illi Deus |