Hieronymus, Genesis, Caput 5
1 | hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum |
2 | masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt |
3 | vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth |
4 | et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias |
5 | et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est |
6 | vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos |
7 | vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias |
8 | et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est |
9 | vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan |
10 | post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias |
11 | factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est |
12 | vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel |
13 | et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias |
14 | et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est |
15 | vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared |
16 | et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias |
17 | et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est |
18 | vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch |
19 | et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias |
20 | et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est |
21 | porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam |
22 | et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias |
23 | et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni |
24 | ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus |
25 | vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech |
26 | et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias |
27 | et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est |
28 | vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium |
29 | vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus |
30 | vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias |
31 | et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est |
32 | Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth |