monumenta.ch > Hieronymus > 47
Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 46. <<<    

Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 47.

1 Constantia dolore mortua propter furatum corpus S. Hilarionis.
2 - Non mihi videtur in calce libri tacenda Constantiae illius sanctissimae mulieris devotio, quae perlato ad se nuntio, quod corpusculum Hilarionis Palaestinae esset, statim exanimata est, veram in servum Dei dilectionem etiam morte comprobans.
3 Erat enim solita pervigiles in sepulcro eius noctes ducere, et quasi cum praesente ad adiuvandas orationes suas sermocinari.
4 Cernas usque hodie miram inter Palaestinos et Cyprios contentionem, his corpus Hilarionis, illis spiritum se habere certantibus.
5 Et tamen in utrisque locis magna quotidie signa fiunt; sed magis in hortulo Cypri, forsitan quia plus illum locum dilexerit.
Hieronymus HOME

csg558.179 csg579.183