monumenta.ch > Hieronymus > 44
Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 43. <<<     >>> 45.

Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 44.

1 Testamentum Hilarionis.
2 - Olei unctione curati filia et gener Constantiae.
3 Igitur octogesimo aetatis suae anno, cum absens esset Hesychius, quasi testamenti vice brevem manu propria scripsit epistolam, omnes divitias suas ei derelinquens (Evangelium scilicet, et tunicam sacceam, cucullam et palliolum), nam minister eius ante paucos dies obierat.
4 Venerunt itaque ad aegrotantem de Papho multi religiosi viri; et maxime quod eum dixisse audierant, iam se ad Dominum migraturum, et de corporis vinculis liberandum; sed et Constantia quaedam sancta femina, cuius generum et filiam de morte liberaverat unctione olei: quos omnes adiuravit, ut ne puncto quidem horae post mortem reservaretur; sed statim eum in eodem hortulo terra operirent, sicut vestitus erat in tunica cilicina et cuculla, et sago rustico.
Hieronymus HOME

csg558.177 csg579.181

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik