monumenta.ch > Hieronymus > 43
Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 42. <<<     >>> 44.

Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 43.

1 In secretiorem locum ascendit.
2 Bucolia Aegypti.
3 Paralyticus curatus.
4 - Manens itaque ibi biennio, et semper de fuga cogitans, Hesychium ad se veris tempore reversurum, Palaestinam ad salutationem fratrum, et monasterii sui cineres visendos misit.
5 Qui cum revertisset, cupienti rursum ad Aegyptum navigare, hoc est, ad ea loca, quae vocantur Bucolia, eo quod nullus ibi Christianorum esset, sed barbara tantum et ferox natio, suasit ut in ipsa magis insula ad secretiorem locum conscenderet.
6 Quem cum diu lustrans omnia, reperisset, perduxit eum duodecim millibus a mari procul inter secretos asperosque montes, et quo vix reptando manibus genubusque posset ascendi.
7 Qui introgressus, contemplatus quidem est terribilem valde et remotum locum, arboribus hinc inde circumdatum, habentem etiam aquas de supercilio collis irriguas, et hortulum peramoenum, et pomaria plurima, quorum fructum numquam in cibo sumpsit: sed et antiquissimi iuxta templi ruinam ex quo (ut ipse referebat et eius discipuli testantur) tam innumerabilium per noctes et dies daemonum voces resonabant, ut exercitum crederes.
8 Quo ille valde delectatus, quo scilicet antagonistas haberet in proximo, habitavit ibi per annos quinque, et saepe invisente se Hesychio, in hoc extremo iam vitae suae tempore refocillatus est, quod propter asperitatem difficultatemque loci, et umbrarum (ut ferebatur vulgo) multitudinem, aut nullus, aut rarus ad se vel posset, vel auderet ascendere.
9 Quodam autem die egressus hortulum, vidit hominem toto corpore paralyticum iacentem ante fores.
10 Interrogavitque Hesychium quisnam esset, vel quomodo fuisset adductus.
11 Qui respondens, ait, procuratorem se fuisse villulae, ad cuius ius hortulus quoque, in quo ipsi erant, pertineret.
12 Et ille collacrymans tendensque ad iacentem manum: Tibi, inquit, dico in nomine Domini nostri Iesu Christi surge, et ambula.
13 Mira velocitas.
14 Adhuc verba in ore loquentis volvebantur, et iam membra solidata ad standum, hominem surrigebant.
15 Quod postquam auditum est, etiam difficultatem loci, et iter invium plurimorum vicit necessitas.
16 Nihil aeque per circumitum cunctis villis observantibus, quam ne quo modo elaberetur.
17 Disseminaverat enim hoc de eo rumor, diu eum in eodem loco manere non posse.
18 Quod ille non levitate quadam, aut puerili sensu victus faciebat; sed honorem fugiens et importunitatem; semper enim silentium et vitam ignobilem desiderabat.
Hieronymus HOME

csg558.175 csg579.179

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik