Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 42.
1 | Multos ab immundis spiritibus curat. |
2 | - Praetermitto caetera, ne videar in narratione signorum volumen extendere. |
3 | Hoc solum dicam, quod prospero cursu inter Cycladas navigans, hinc inde clamantium de urbibus et vicis, et ad littora concurrentium, immundorum spirituum voces audiebat. |
4 | Ingressus ergo Paphum, urbem Cypri nobilem carminibus poetarum, quae frequenter [Vel frequenti] terrae motu lapsa, nunc ruinarum tantum vestigiis quid olim fuerit, ostendit, in secundo ab urbe milliario habitabat ignobilis, gaudensque quod paucis diebus quiete viveret. |
5 | Verum non ad plenum viginti transiere dies, cum per omnem illam insulam quicumque immundos habebant spiritus, clamare coeperunt, venisse Hilarionem servum Christi, et ad eum se debere properare. |
6 | Hoc Salamina, hoc Curium, hoc Lapetha et urbes reliquae conclamabant, plerisque asserentibus scire se quidem Hilarionem, et vere illum esse famulum Dei, sed ubi esset ignorare. |
7 | Intra triginta igitur nec multo amplius dies, ducenti ferme, tam viri quam mulieres, ad eum congregati sunt. |
8 | Quos cum vidisset, dolens quod se non paterentur quiescere, et quodammodo in ultionem sui saeviens, tanta eos orationum instantia flagellavit, ut quidam statim, alii post biduum triduumve, omnes vero intra unam hebdomadam curarentur. |