Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 41.
1 | Fugit Cyprum. |
2 | Mirabatur omnis civitas, et magnitudo signi Salonis quoque percrebuerat. |
3 | Quod intelligens senex, in brevi lembo clam nocte fugit, et inventa post biduum oneraria navi, perrexit Cyprum. |
4 | Cumque inter Maleam et Cytheram piratae derelicta classe in littore, quae non antemna, sed conto regitur, duobus haud parvis myoparonibus occurrissent, et denuo hinc inde fluctus occurrerent, remiges omnes qui in navi erant trepidare, flere, discurrere, praeparare contos, et quasi non sufficeret unus nuntius, certatim seni piratas adesse dicebant. |
5 | Quos ille procul intuens subrisit. |
6 | Et conversus ad discipulos dixit: Modicae, inquit fidei, quare trepidatis (Matth. XIV, 32)? |
7 | Numquid plures sunt hi quam Pharaonis exercitus? |
8 | tamen omnes Deo volente submersi sunt. |
9 | Loquebatur his, et nihilominus spumantibus rostris hostiles carinae [Al. turbae] imminebant, iactu tantum lapidis medio. |
10 | Stetit ergo in prora [Al. ora] navis, et porrecta contra venientes manu: hucusque, ait, venisse sufficiat. |
11 | O mira rerum fides! |
12 | statim resiluere naviculae, et impellentibus contra remis, ad puppim impetus redit. |
13 | Mirabantur piratae post tergum se redire nolentes: totoque corporis nisu, ut ad navigium pervenirent, laborantes, velocius multo quam venerant, ad littus ferebantur. |