monumenta.ch > Hieronymus > 40
Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 39. <<<     >>> 41.

Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 40.

1 Egressum terminis mare compescit.
2 Ea tempestate, terrae motu totius orbis, qui post Iuliani mortem accidit, maria egressa sunt terminos suos, et quasi rursum Deus diluvium minaretur, vel in antiquum chaos redirent omnia, naves ad praerupta delatae montium pependerunt.
3 Quod cum viderent Epidauritani, frementes scilicet fluctus et undarum moles, et montes gurgitum littoribus inferri, verentes, quod iam evenisse cernebant, ne oppidum funditus subverteretur, ingressi sunt ad senem: et quasi ad praelium proficiscentes, posuerunt eum in littore.
4 Qui cum tria crucis signa pinxisset in sabulo, manusque contra tenderet, incredibile dictu est in quantam altitudinem intumescens mare ante eum steterit: ac diu fremens, et quasi ad obicem indignans, paulatim in semetipsum relapsum est.
5 Hoc Epidaurus et omnis illa regio usque hodie praedicat, matresque docent liberos suos ad memoriam in posteros transmittendam.
6 Vere illud quod ad Apostolos dictum est: Si credideritis, dicetis huic monti, transi in mare, et fiet (Matth. XVII, 19), etiam iuxta litteram impleri potest, si tamen quis habuerit apostolorum fidem, et talem qualem illis habendam Dominus imperavit.
7 Quid enim interest, utrum mons descendat in mare, an immensi undarum montes repente obriguerint, et ante senis tantum pedes saxei, ex alia parte molliter fluxerint?
Hieronymus HOME

csg558.172 csg579.175

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik