Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 38.
1 | Hesychius discipulus quaerit Hilarionem. |
2 | Dum haec ita geruntur in Sicilia, Hesychius discipulus eius, toto senem orbe quaerebat, lustrans littora, deserta penetrans; et hanc tantum habens fiduciam, quia ubicumque esset, diu latere non posset. |
3 | Transacto igitur iam triennio, audivit Methonae a quodam Iudaeo, vilia populis scruta vendente, Prophetam Christianorum apparuisse in Sicilia, tanta miracula et signa facientem, ut de veteribus sanctis putaretur. |
4 | Interrogans itaque habitum eius, incessum et linguam, maximeque aetatem, nihil discere potuit. |
5 | Ille enim qui referebat, famam ad se venisse tantum hominis testabatur. |
6 | Ingressus igitur Adriam, prospero [Al. propero] cursu venit Pachynum; et in quadam curvi littoris villula, famam senis sciscitatus, consona voce omnium cognovit ubi esset, quid ageret: nihil in eo ita cunctis admirantibus, quam quod post tanta signa atque miracula, ne fragmen quidem panis a quoquam in illis locis accepisset. |
7 | Et ne longum faciam, sanctus vir Hesychius ad magistri genua provolutus, plantasque eius lacrymis rigans, tandem ab eo sublevatus, post bidui triduique sermonem audit a Gazano, non posse senem iam in illis habitare regionibus; sed velle ad barbaras quasdam pergere nationes, ubi et nomen et rumor suus incognitus foret. |