Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 37.
1 | Fugit ad mediterranea loca. |
2 | Hydropicus curatus. |
3 | Porro recogitans ne negotiatores de Oriente venientes se notum facerent, ad mediterranea fugit loca, id est, vicesimo a mari millario; ibique in quodam deserto agello, lignorum quotidie fascem alligans, imponebat dorso discipuli. |
4 | Quo in proxima villa venundato, et sibi alimoniam, et his qui forte ad eos veniebant, pauxillulum panis emebant. |
5 | Sed vere iuxta quod scriptum est: Non potest civitas latere super montem posita (Matth. V, 14), Scutarius quidam cum in basilica beati Petri Romae torqueretur, clamavit in eo immundus spiritus: Ante paucos dies Siciliam ingressus est Hilarion servus Christi, et nemo eum novit, et putat se esse secretum; ego vadam, et prodam illum. |
6 | Statimque cum servulis suis ascensa in portu nave, appulsus est Pachynum, et deducente se daemone, ubi ante tugurium senis se prostravit, illico curatus est. |
7 | Hoc initium signorum eius in Sicilia, innumerabilem ad eum deinceps aegrotantium, sed et religiosorum hominum adduxit multitudinem: in tantum, ut de primoribus viris quidam tumens morbo intercutis aquae, eodem die quo ad eum venerat, curatus sit. |
8 | Qui postea offerens ei infinita munera, audivit dictum Salvatoris ad discipulos: Gratis accepistis, gratis date (Matth. X, 8). |