Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 35.
1 | Evangeliorum codicem manu sua scripserat. |
2 | - Habens igitur senex Gazanum secum, ascendit classem, quae Siciliam navigabat. |
3 | Cumque venundato Evangeliorum codice, quem manu sua adolescens scripserat, dare naulum disponeret in medio ferme Adriae, naucleri filius arreptus a daemone, clamare coepit, et dicere: Hilarion serve Dei, cur nobis per te et in pelato tutos esse non licet? |
4 | Da mihi spatium donec ad terram veniam, ne hic eiectus, praecipiter in abyssum. |
5 | Cui ille: Si Deus meus, ait, tibi concedit ut maneas, mane; sin autem ille te eiicit, quid mihi invidiam facis, homini peccatori atque mendico? |
6 | Hoc autem dicebat, ne nautae et negotiatores qui in navi erant, se, cum ad terram pervenissent, proderent. |
7 | Nec multo post purgatus est puer, patre fidem dante, et caeteris qui aderant, nulli se super eius nomine locuturos. |