monumenta.ch > Hieronymus > 25 > 33
Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 32. <<<     >>> 34.

Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 33.

1 Pergit in alias regiones.
2 - Videns etiam ibi se miris honoribus affici, perrexit Alexandriam, inde ad ulteriorem [Mss. interiorem] Oasim eremum transiturus.
3 Et quia numquam ex quo coeperat esse monachus, in urbibus manserat, divertit ad quosdam fratres sibi notos in Bruchio, haud procul ab Alexandria; qui cum miro gaudio suscepissent senem, et iam vicina nox esset, repente audiunt discipulos eius asinum sternere, illumque parare proficisci.
4 Itaque advoluti pedibus, rogabant ne hoc faceret; et ante limen prostrati, citius se mori, quam tanto carere hospite testabantur.
5 Quibus ille respondit: Idcirco abire festino, ne vobis molestiam generem.
6 Certe ex posterioribus cognoscetis, non sine causa me subito ambulasse.
7 Igitur altera die Gazenses cum lictoribus praefecti (nam pridie eum venisse cognoverant) intrantes monasterium, cum illum minime invenissent invicem loquebantur: Nonne vera sunt quae audivimus?
8 magus est, et futura cognoscit.
9 Urbs enim Gaza, postquam, profecto de Palaestina Hilarione, Iulianus in imperium successerat, destructo monasterio eius, precibus ad imperatorem datis, et Hilarionis, et Hesychii mortem impetraverat: amboque ut quaererentur, toto orbem scriptum erat.
Hieronymus HOME

csg558.167 csg579.169

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik