monumenta.ch > Hieronymus > 32
Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 31. <<<     >>> 33.

Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 32.

1 Pluviam impetrat Hilarion.
2 - Igitur reversus ad Aphroditon, duobus secum tantum retentis fratribus, in vicina eremo moratus est: tanta abstinentia et silentio, ut tunc primum se coepisse Christo servire diceret.
3 Porro iam triennium erat, quod clausum coelum illas terras arefecerat; ut vulgo dicerent, Antonii mortem etiam elementa lugere.
4 Non latuit fama Hilarionis accolas quoque illius loci: et certatim virilis ac muliebris sexus ore luridi, et attenuati fame, pluvias a servo Christi, id est, a beati Antonii successore deprecabantur.
5 Quos ille cernens, mire doluit.
6 Elevatisque in coelum oculis, et utrasque in sublime erigens palmas, statim impetravit quod rogaverant.
7 Ecce autem sitiens arenosaque regio, postquam pluviis irrigata est, tantam serpentum et venenatorum animalium ex improviso ebullivit multitudinem, ut percussi innumerabiles, nisi ad Hilarionem concurrissent, statim interirent.
8 Benedicto itaque oleo universi agricolae atque pastores tangentes vulnera, certam salutem resumebant.
Hieronymus HOME

csg558.166 csg579.168

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik