Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 31.
1 | Habitaculum S. Antonii. |
2 | Cellula Antonii. |
3 | Ignotum sepulcrum B. Antonii. |
4 | - Et quia se praebet occasio, et ad loci venimus, dignum videtur brevi sermone habitaculum tanti viri describere. |
5 | Saxeus et sublimis mons per mille circiter passus, ad radices suas aquas exprimit, quarum alias arenae ebibunt, aliae ad inferiora delapsae, paulatim rivum efficiunt; super quem ex utraque ripa palmae innumerabiles multum loco et amoenitatis et commodi tribuunt. |
6 | Videres senem huc atque illuc cum discipulis beati Antonii discurrere. |
7 | Hic, aiebant, psallere, hic orare, hic operari, hic fessus residere solitus erat. |
8 | Has vites, has arbusculas ipse plantavit: illam areolam manibus suis ipse composuit. |
9 | Hanc piscinam [Mss. piscinulam] ad irrigandum hortulum multo sudore fabricatus est. |
10 | Istum sarculum ad fodiendam terram pluribus annis habuit. |
11 | Iacebat in stratu eius, et quasi calens adhuc cubile deosculabatur. |
12 | Erat autem cellula non plus mensurae per quadrum tenens quam homo dormiens extendi poterat. |
13 | Praeterea in sublimi montis vertice, quasi per cochleam ascendentibus, et arduo valde nisu [Al. adnisu], duae eiusdem mensurae cellulae visebantur: in quibus venientium frequentiam, et discipulorum suorum contubernium fugiens moratus est. |
14 | Verum hae in vivo excisae saxo, ostia tantum addita habebant. |
15 | Postquam autem ad hortulum venerant: Videtis, inquit Isaac, hoc pomarium [Al. pomerium] arbusculis consitum, et oleribus virens; ante hoc ferme triennium cum onagrorum grex vastaret, unum e ductoribus eorum stare iussit, baculoque tundens latera: Quare, inquit, comeditis quod non seminastis? |
16 | Et exinde exceptis aquis, ad quas potandas ventitabant, numquam eos nec arbusculam, nec olera contigisse. |
17 | Praeterea rogabat senex, ut sibi locum tumuli eius ostenderent. |
18 | Qui cum seorsum eum abduxissent, utrum monstraverint necne ignoratur. |
19 | Causam occultandi iuxta praeceptum Antonii fuisse referentes, ne Pergamius, qui in illis locis ditissimus erat, sublato ad villam suam sancti corpore, martyrium fabricaretur. |