Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 29.
1 | Turbarum inimicus erat Hil. |
2 | - Igitur sexagesimo tertio vitae suae anno cernens grande monasterium, et multitudinem fratrum secum habitantium; turbasque eorum, qui diversis languoribus, et immundis spiritibus occupatos ad se deducebant, ita ut omni genere hominum solitudo per circumitum repleretur, flebat quotidie, et incredibili desiderio conversationis antiquae recordabatur. |
3 | Interrogatus a fratribus quid haberet, cur se conficeret, ait: Rursum ad saeculum redii, et recepi mercedem meam in vita mea. |
4 | En homines Palestinae, et vicinae provinciae existimant me alicuius esse momenti; et ego sub praetextu monasterii ad dispensationem fratrum, vilem [Fort. utilem] supellectilem habeo. |
5 | Servabatur autem a fratribus, maxime ab Hesychio, qui miro amore venerationi senis deditus erat. |
6 | Cumque ita vixisset [Al. duxisset] lugens biennium, Aristaenete illa, cuius supra ecimus mentionem, praefecti tunc uxor, sed nihil de praefecti ambitu habens, venit ad eum, volens etiam ad Antonium pergere. |
7 | Cui ille flens: Vellem, ait, ipse quoque ire, si non carcere huius monasterii clausus tenerer, et si eundi fructus esset. |
8 | Biduum enim hodie est, quod totus mundus tali parente orbatus est. |
9 | Credidit illa et substitit. |
10 | Et post paucos dies veniente nuntio, Antonii dormitionem audivit. |