Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 28.
1 | Frater nimis cautus. |
2 | - Denique unum de fratribus in quinto fere a se milliario manentem, quia comperiebat hortuli sui nimis cautum timidumque custodem, et pauxillum habere nummorum, ab oculis abegerat. |
3 | Qui volens sibi reconciliari senem, frequenter veniebat ad fratres, et maxime ad Hesychium, quo ille vehementissime delectabatur. |
4 | Quadam igitur die ciceris fascem virentis, sicut in herbis erat detulit. |
5 | Quem cum Hesychius posuisset in mensa ad vesperum, exclamavit senex, se putorem eius ferre non posse, simulque unde esset rogavit. |
6 | Repondente autem Hesychio, quod frater quidam primitias agelli sui fratribus detulisset, non sentis, inquit, putorem teterrimum, et in cicere foetere avaritiam? |
7 | Mitte bubus, mitte brutis animalibus, et vide an comedant. |
8 | Quod cum ille iuxta praeceptum in praesepe posuisset, exterriti boves et plus solito mugientes, ruptis vinculis in diversa fugerunt. |
9 | Habebat enim senex hanc gratiam, ut ex odore corporum vestiumque, et earum rerum quas quis tetigerat, sciret cui daemoni, vel cui vitio subiaceret. |