Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 26.
1 | Monachus avarus. |
2 | - Alio quoque anno cum exiturus esset ad visenda monasteria, et digereret in schedula, apud quos manere, quos in transitu visitare deberet, scientes monachi quemdam de fratribus parciorem, simulque cupientes vitio eius mederi, rogabant ut apud eum maneret. |
3 | Et ille: Quid, inquit, vultis et vobis iniuriam, et fratri vexationem facere? |
4 | Quod postquam frater ille parcus audivit, erubuit; et annitentibus cunctis, vix ab invito impetravit, ut suum quoque monasterium in mansionum ordinem poneret. |
5 | Post diem ergo decimum venerunt ad eum, custodibus iam in vinea, qua venirent illi, dispositis, qui cum lapidibus et glebarum iactu, fundaeque vertigine accedentes deterrerent, sine esu uvae mane omnes profecti sunt, ridente sene, et dissimulante scire quod evenerat. |