Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 25.
1 | Visitabat monasteria Hilarion. |
2 | - Volens autem exemplum eis dare et humilitatis, et officii, statis diebus ante vindemiam lustrabat cellulas monachorum. |
3 | Quod postquam cognitum est a fratribus, omnes ad eum confluebant: et comitati tali duce, circumibant monasteria, habentes viaticum suum: quia interdum usque ad duo millia hominum congregabantur. |
4 | Sed et procedente tempore, unaquaeque villa vicinis monachis ad susceptionem sanctorum gaudens cibos offerebat. |
5 | Quantum autem fuerit in eo studii, ut nullum fratrem quamvis humilem, quamvis pauperem praeteriret, vel illud indicio est, quod vadens in desertum Cades ad unum de discipulis suis visendum, cum infinito agmine monachorum pervenit Elusam [Al. Elusium et Eolesam], eo forte die, quo anniversaria solemnitas omnem oppidi populum in templum Veneris congregaverat. |
6 | Colunt autem illam ob Luciferum, cuius cultui Saracenorum natio dedita est. |
7 | Sed et ipsum oppidum ex magna parte semibarbarum est propter loci situm. |
8 | Igitur audito quod Sanctus Hilarion praeteriret (multos enim Saracenorum arreptos a daemone frequenter curaverat), gregatim ei cum uxoribus et liberis obviam processere, submittentes colla, et voce Syra BARECH, id est, benedic, inclamantes. |
9 | Quos ille blande humiliterque suscipiens, obsecrabat ut Deum magis quam lapides colerent: simulque ubertim flebat, coelum spectans, et pollicens, si Christo crederent, ad eos se crebro esse venturum. |
10 | Mira Domini gratia, non prius abire passi sunt, quam futurae Ecclesiae lineam mitteret; et sacerdos eorum, ut erat Coronatus, Christi signo denotaretur. |