monumenta.ch > Hieronymus > 24
Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 23. <<<     >>> 25.

Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 24.

1 Hilarionem colebat M. Antonius.
2 - Tempus me deficiet, si voluero universa signa, quae ab eo perpetrata sunt, dicere.
3 In tantam enim a Domino fuerat elevatus gloriam, ut beatus quoque Antonius audiens conversationem eius, scriberet ei, libenterque eius epistolas sumeret.
4 Et si quando de Syriae partibus ad se languentes perrexissent, diceret eis: Quare vos tam longe vexare voluistis, cum habeatis ibi filium meum Hilarionem?
5 Exemplo itaque eius per totam Palaestinam innumerabilia monasteria esse coeperunt, et omnes ad eum Monachi certatim currere.
6 Quod [Al. Quos] ille cernens, laudabat Domini gratiam; et ad profectum animae singulos cohortabatur, dicens: Praeterire figuram huius mundi; et illam esse veram vitam, quae vitae praesentis emeretur incommodo.
Hieronymus HOME

csg558.158 csg579.158

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik