monumenta.ch > Hieronymus > 22
Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 21. <<<     >>> 23.

Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 22.

1 Candidatum Constantii a daemone liberat.
2 Decuriones locorum.
3 - Non solum autem in Palaestina, et in vicinis urbibus Aegypti vel Syriae, sed etiam in longinquis provinciis fama eius percrebuerat.
4 Namque Candidatus Constantii imperatoris, rutilus coma, et candore corporis indicans provinciam (inter Saxones quippe et Alemanos gens eius non tam lata quam valida; apud historicos Germania, nunc Francia vocatur), antiquo, hoc est, ab infantia possessus daemone, qui noctibus eum ululare, ingemiscere, fremere dentibus compellebat, secreto ab imperatore Evectionem petiit, causam ei simpliciter indicans.
5 Et acceptis ad Consularem quoque Palaestinae litteris, cum ingenti honore et comitatu Gazam deductus est.
6 Qui cum a decurionibus illius loci quaesisset, ubi habitaret Hilarion monachus, territi Gazenses vehementer, et putantes eum ab Imperatore missum, ad monasterium adduxerunt; ut et honorem commendato exhiberent; et si quid ex praeteritis iniuriis in Hilarionem esset offensae, novo officio deleretur.
7 Deambulabat tunc senex in arenis mollibus, et secum de psalmis nescio quid submurmurabat; vidensque tantam turbam venientem [Al. venientium], substitit.
8 Et resalutatis omnibus, manuque eis benedicens, post horam caeteros abire praecepit, illum vero cum servis suis et apparatoribus remanere; ex oculis enim eius et vultu, cur venisset agnoverat.
9 Statim ergo ad interrogationem Dei servi suspensus homo, vix terram pedibus tangere coepit, et immane rugiens, Syro quo interrogatus fuerat sermone, respondit.
10 Videres de ore barbaro, et qui Francam tantum et Latinam linguam noverat, Syra ad purum verba resonare: ut non stridor, non aspiratio, non idioma aliquod Palaestini deesset eloquii.
11 Confessus est itaque, quo in eum intrasset ordine.
12 Et ut interpretes eius intelligerent, qui Graecam tantum et Latinam linguam noverant, Graece quoque eum interrogavit.
13 Quo similiter et in verba eadem respondente, multasque incantationum occasiones, et necessitates magicarum artium obtendente, non curo, ait, quomodo intraveris; sed ut exeas in nomine Domini nostri Iesu Christi, impero.
14 Cumque curatus esset, simplicitate rustica decem auri libras offerens, hordeaceum ab eo panem accepit: audiens quod qui tali cibo alerentur, aurum pro luto ducerent.
Hieronymus HOME

csg558.155 csg579.153

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik