1 | Paralyticus curatus. |
2 | - Quis vero possit silentio praeterire, quod Gazanus Maiomites haud longe a monasterio eius, lapides ad aedificandum de ora maris caedens, totus paralysi dissolutus, et ab operis sociis delatus ad sanctum, statim sanus ad opus reversus est? |
3 | Etenim littus quod Palaestinae Aegyptoque praetenditur [Fort. protenditur] per naturam molle arenis in saxa durescentibus asperatur; paulatimque cohaerescens sibi glarea, perdit tactum, cum non perdat aspectum. |