Hieronymus, Vita S. Hilarionis, 3, 15.
1 | Caeca mulier a decem annis. |
2 | - Facidia viculus est Rhinocorurae urbis Aegypti. |
3 | De hoc ergo vico, decem iam annis caeca mulier adducta est ad beatum Hilarionem: oblataque ei a fratribus (iam enim multi cum eo Monachi erant) omnem se substantiam expendisse ait in medicos. |
4 | Cui respondit: Si quae in medicis perdidisti, dedisses pauperibus, curasset te verus medicus Iesus. |
5 | Clamante autem illa, et misericordiam deprecante, exspuit in oculos eius: statimque Salvatoris exemplum virtus eadem prosecuta est. |